725. Arbores et Homo Securis cum facta esset, homo postulabat ab arboribus ut illi manubrium darent de ligno quod firmum esset. Quo facto, homo manubrium sumpsit, et, aptata securi, ramos ac robora magna et omnia quae voluit incidit. Tunc fraxino quercus ait, “Digne et bene patimur, qui roganti hosti nostro, ut caeci, manubria dedimus.” Ideo quis ante cogitet, ne hosti aliqua arma praestet.