723. Ulmea Trabs et Boves Trabs ulmea de bobus conquerebatur, dicens, “Ingrati, ego multo tempore meis vos frondibus alui; vos vero me nutricem vestram per saxa et luta trahitis.” Cui boves, “Gemitus suspiriaque nostra et stimulus quo pungimur te docere possunt quod te trahamus inviti.” Ignovit trabs. Haec nos docet fabula ne in eos excandescamus, qui non sua sponte nos laedunt.