722. Abies et Dumus Fertur olim abies despicere dumos. Iactitat se proceram esse, locari in aedibus, cum velo stare in navibus; dumos autem humiles, viles, nulli usui idoneos. Quorum quidem tale fuit responsum, “Tu sane, abies, tuis gloriare bonis, et nostris insultas malis. Verum nec tua refers mala, et nostra praeteris bona. Cum tu sonanti detruncaris securi, quam velles tum nobis, qui securi sumus, esse te similem!”