719. Platanus et Viatores Viatores, aestatis tempore nimio meridiani solis calore laborantes, cum platanum vidissent, sub eam confugerunt, eiusque strati sub umbra recubuerunt. Ad eam deinde conversis oculis, “Quam est inutilis,” inter se aiebant, “haec arbor hominibus et infructuosa!” Illa vero respondens, “O vos,” inquit, “ingratos, qui meo adhuc beneficio fruentes, inutilem me infructuosamque vocatis.”