718. Morus et Latro Latro, cum in via quemdam interfecisset et ab iis qui forte aderant impeteretur, protinus, eo relicto, fugam corripuit. Nonnulli autem qui ex adversa parte veniebant, cum ei obviam incidissent ipsumque rogassent cuiusnam rei causa pollutas sanguine manus haberet, ille se e moro delapsum respondit. Vix ea fatus erat, cum ceteri qui pone insequebantur supervenere, eumque comprehensum iuxta morum quamdam humi stravere. Tunc morus “Ego quidem,” inquit, “quod ad tui necem inserviam, haud aegre fero; ita enim poenas illius quem interfecisti iuxta me sumunt.”