717. Nux Secundum Viam Sata Nux, secundum viam sata, plurimum ferebat fructus. Cum autem a populo praetereunte saxis et fustibus impeteretur, ut iuglandes decidentes carperent, “Me infelicem,” exclamabat, “cui gratias tam acerbas referunt ob fructus iucundos quos ex me percipiunt.”