716. Olea et Cucurbita Olea admirabatur cucurbitam, iuxta se natam, brevi tantum crevisse, ut se esset longe altior, quae annos quamplurimos in eodem fuerat loco. Sed cum adventante hieme cucurbita exaruisset, “Minime,” inquit olea, “cito crescentibus est invidendum, quibus tam cito est paratus interitus.”