715. Olea et Ficus Ficum irridebat olea, quasi ipsa quidem omni tempore florida, ficus vero cum tempore mutaret florem. Quo cum aliquando nix caderet, comantem deprehendens oleam ramisque insidens, una cum pulchritudine et ipsam simul corrupit. At huic, cum nudam destitutamque foliis inveniret, in terram defluens non obfuit.