714. Olea et Malus Malus arbor oleam irridebat quod exiguas procreasset baccas, cum ipsa et ingentia et quae vix sui rami ferrent mala produxisset. Sed vehementi extorto vento, cum pomorum onere, tum vi turbinis, et poma fere cuncta ceciderunt et rami confracti sunt; olea autem illaesa permansit. Tunc secum malus “Quanto,” inquit, “melius mihi fuisset minores fetus edidisse.”