713. Arbores Duae Quidam habebat arbores duas frugiferi generis. Unam vase ligneo clausit ut ab ingruentis hiemis molestia sub tepenti fornice defenderetur. At alteram posuit in solo patente ut ferret, una cum aliis compluribus, vices quascumque pluviae, frigoris, et aestus. Quid autem accidit? Illa fructus praecoces et malos protulit; haec seros et bonos.