710. Malus Exspoliata Malus, pulchris optimisque fructibus onusta, superbiebat, nam quotidie herilis familia ad ipsam ventitabat pomum decerpendi gratia, modo hoc, modo illud, cui maturitas pretium addidisset. Sic malus illa stulta credidit amicos facere. At postquam nil superfuit, praeter folia. Repente sese desertam videns, “Heu,” inquit, “mihi diviti multus amicus fuerat, quoniam nullus est nunc pauperi.”