709. Ficus et Aves Ficus diu multis avibus adversus solis calorem hospitium umbrosum et adversus famem praeclaros fructus large praebuerat. Tandem fulmen ficum ferit, folia adurit, fructus perdit. Protinus aves procul avolaverunt, neque ulla postea ramos revisit aridos. Quem fortuna deseruit, eum adulatores quoque deserunt.