708. Ficus et Spina Cum ficus grossis esset gravis, florebat spina. Haec igitur ad ficum, “Ubi flores tui sunt?” ait. Cui ficus “Ubi fructus tui,” inquit, “sunt?” “At mihi,” inquit spina, “fructus Natura negavit.” “Quare tu igitur,” inquit ficus, “flores in me requiris, cum floribus multo praestantiores fructus videas?”