707. Quercus et Arbuscula Arbuscula, sub quercus umbra geminans, eius arduae praestantiam laudabat. Quercus “Meum quidem,” inquit, “cacumen altum in aethera surgit; in totum nemus dominor. At quo magis praecello arboribus ceteris, tanto facilius iniuriae venti, grandinis, nivis, et fulminis atroces me petunt.” Homines infimi hac fabula commonentur, ne summis invidere velint sortem suam.