706. Quercus et Glires Glires quercum arborem glandiferam dentibus eruere destinaverant, quo paratiorem haberent cibum ne victus gratia toties ascendere et descendere cogerentur. Sed quidam ex eis, qui aetate et usu rerum ac prudentia ceteros longe anteibat, eos absterruit, dicens, “Si nutricem nostram nunc interficiemus, quis futuris annis nobis ac posteris nostris alimenta praebebit?”