705. Quercus et Iuppiter Quercus Iovem accusabant, aientes, “Nos quidem vitam miserrimam ducimus, nam prae aliis arboribus universis violenter caedimur.” At Iuppiter “Vosmetipsae,” respondit, “huiusce calamitatis causa estis. Nisi enim securibus manubria ferretis atque ad fabrilia et georgica opera peragenda utiles essetis, haud profecto vos securis caederet.” Ita nonnulli, suorum malorum causa cum sint sibi, stulte incusant Deum.