704. Pulex et Pediculus Dicitur quod quidam pediculus diu nutritus fuit in sanguine cuiusdam viri et numquam eum mordebat nisi quando dormiebat. Quadam vero nocte hospitatus est quidam pulex apud eum et, indiscrete mordens et vulnerans dormientem, excitavit eum. Qui, statim surgens et inquirens stragula sua, invenit pediculum et strictis unguibus occidit eum. Pulex vero assiliens huc et illuc evasit.