703. Pulex, Homo, et Hercules Cum insiluisset pulex in pedem cuiusdam, ille ad opprimendum hunc Herculem invocavit. Sed cum pulex se illinc mox saltu subduxisset, cum gemitu ille “Hercules,” inquit, “quid ego abs te opis in magnis periculis exspectem, qui contra pulicem adesse mihi noluisti?”