702. Pulex et Homo Pulex hominem momordit at extemplo comprensus fuit. “Oro,” ait, “ut me mittere velis, bestiolam tam minutam, tam levis punctus ream.” At ille renuit et, hostem enecans, “Doceantur,” inquit, “ceteri tui similes quam periculosum sit illos pungere quorum digitulis facile opprimi possunt.”