698. Culex et Apes Culex, hiberno tempore, cum fame et frigore se periturum coniiceret, ad apium accessit alvearia, ab eis cibum et hospitium petens. Quae si ab eis fuisset consecutus, promittebat filios earum se artem musicam edocturum. Tunc quaedam apes, “At ego artem meam malo liberi mei discant, quae eos a famis et frigoris periculo eximere poterit.”