697. Culex et Passer Passer ceperat culicem. Culex clamabat, “Concede mihi vitam; reputa iuventutem meam.” “Non ita,” respondet ille; “devorabo te, nam ego sum magnus, tu es parvus.” Passerem edentem conspicit accipiter et unguibus corripit. Tum passer clamavit, “Cur me necas? Nihil peccavi. Parce!” “Non ita,” respondet accipiter; “devorabo te, nam ego sum magnus, tu es parvus.” Dum accipiter passerem dilacerat, subito devolat vultur et corripit accipitrem. “Magne rex,” clamat accipiter, “mitte iram tuam et redde mihi libertatem.” “Non ita,” respondet ille; “devorabo te, nam ego sum magnus, tu es parvus.” Ita loquens, praedam dilaniat. Repente collum superbi perforat sagitta, quam venator emiserat. “Cur me interficis?” clamat vultur moribundus; “numquam tibi nocui.” “Iure te interficio,” respondet venator; “nam ego sum magnus, tu es parvus.”