696. Culex et Taurus Culex cum taurum provocasset viribus, venerunt populi cuncti ut spectacula cernerent. Tunc parvus culex “Satis,” inquit, “habeo quod venisti comminus. Par tibi factus sum iudicio tuo.” Hic se per auras sustulit penna levi lusitque turbam et tauri destituit minas, qui, si fuisset validae cervicis memor, pudendum contempserat inimicum, et ineptae materiae non fuisset gloriatio. Ille sibi famam diminuit, qui se indignis comparat.