694. Scarabaei et Apes, Prandentes Apes semel invitaverunt scarabaeos ad prandium. Venerunt scarabaei, et, mensa posita, apposuerunt apes mel et favum. Scarabaei parum comederunt et avolaverunt. Iterum scarabaei invitaverunt apes; mensa posita, apposuerunt apibus fimum boum. Apes noluerunt gustare et recesserunt.