693. Scarabaeus et Apes Scarabaeus conspexit apem mel permultum parantem petiitque ex ea ut se artem doceret. Apes morem ei gessit. Cum autem inveniret eum numquam mel facere intellecturum, aculeo eum percussit et interfecit. Scarabaeus moriens, “Iure,” inquit, “illud mihi accidit, ego enim in fimo habitans ad mel appropinquavi.”