691. Scarabaeus et Stercus Scarabaeus semel volavit per amygdalinas arbores florentes, per pomaria, per rosas, per lilia et alios flores. Tandem proiecit se in sterquilinium ubi erant stercora equorum et boum, et invenit ibi uxorem suam quae quaesivit unde veniret. Et ait scarabaeus, “Circuivi terram, transvolavi eam, vidi flores amygdalarum, rosarum, et lilorum, sed numquam vidi ita amoenum locum et delectabilem sicut est iste,” demonstrato sterquilinio.