688. Scarabaeus et Lupus Lupus dormiebat et aditum posterioris apertum habuit. Scarabaeus introivit coepitque titillare dormientem. Lupus, hostem intrinsecus sentiens, grave periculum timuit. Scarabaeus deinde per viam qua venerat egreditur. Lupus indignans est quod vermiculus tam modicus sibi timorem incusserit et certamen promittitur. Bestias convocat, quae cervum ducem eligunt. Sed lupus suos ammonuit, “O insignes bestiae, vires vermiculorum ne timeatis; tantum posteriora nostra ne introeant, praecavete.” Unde actum est ut quaelibet asserem culo alligaret. Adsunt vespae, apes, muscae, et dominus ipse scarabaeus. Cervus, expertus ferocissimi hostis iacula, retro ventum cum sonitu emisit, cuius impulsu asser fractus est, et sic dux hosti terga dedit, dirupto taliter assere, in quo totius exercitus robur erat fiduciae. Sic omnis exercitus de facili concutitur, cum viderit ducem suum terga vertere.