686. Musca et Viator Viator olim sub alta palma propter aquam consederat. Itinere fessus se somno dabat. Musca tamen eum diu quiescere non sinebat; modo circum caput assiduo strepitu volitat, modo in os leviter residit; inde audacior fit, et stimulum acutum in tenerrimam cervicis cutem infigit. Statim viator exsilit; iam vigil circumspicit; ingentem leonem instantem videt. Quam celerrime summam palmam petit. Sic musca viatoris vitam servavit. Minimae res interdum nobis magno usui sunt.