685. Musca et Vir Haereticus Dicitur quod quidam haereticus in loco exaltato praedicavit quod verus Deus non fecit mundum visibilem, nec animalia, nec corpora, dicendo, “Quare faceret Deus benignus muscas, cum sit animal immundum?” Et venit una musca et in facie haereticum stimulavit. Ille muscam cum manu fugavit. Illa ex altera parte in facie sedit, et ille iterum fugavit. Totiens hinc inde in faciem haeretici insiluit, quod, ex improviso vexatus, in praecipitium se dedit et confractus est. Ecce qualiter musca probavit quod Deus eam fecit et iniuriam creatoris sui vindicavit.