684. Musca et Calvus Musca hominem calvum valde infestabat et ipsum in capite mordebat. Cum homo muscam temptaret percutere, avolante musca, caput suum percutiebat. Quae cum decies rediret et homo caput suum pluries percuteret, musca illi insultabat et ipsum irridebat. Cui calvus respondit, “Quare, O misera et fatua, rides, cum parum laedere possis et multum laedi?” Cumque musca iterum et iterum rediret, calvus fortiter percutiens et muscam priusquam recedere posset attingens, ipsam contrivit et occidit.