683. Muscae et Equus Dira muscarum cohors aculeis pertinacibus equum pungebat macerrimum, ulceratum et insuper cauda carentem. Ille, postquam nulla vi hanc molestiam excutere potuit, denique volucres malas rogare coepit ipsae ultro discederent et cutem miserrimam ulceribus horridam spernerent et, equum alium simul ostendens pinguem et nitentem, suadet ut in hunc devolent, quippe sanguinem meliorem potaturae. Respondet una, “Forte fieret quod rogas, nisi ille nimium corpulentus foret et ferox, et cauda nimium longa praeditus.”