682. Muscae et Rusticus Impatiens quidam in aestate muscarum, a quibus perpetuo vexaretur, arripit iratus accensa stramenta et in casula ubique circumfert flammam, cuius vi muscae vel necarentur vel repellerentur. Sed incautius dum ignem tractat, tugurioli arida materia incenditur et domuncula tota conflagrat. Fabula docet plerosque vitantes parva detrimenta in maxima damna incidere.