681. Muscae et Mel Ad mel, profusum in cella quadam, advolantes, muscae illius dulcissimo succo iucundissime pascebantur. Sed iam saturae, cum avolare vellent, pedibus nitentibus, etiam alis in tenace liquore haerentibus, moriturae, “O miserae,” inquiunt, “quantillus nobis cibus interitum attulit.”