680. Musca et Quadrigae Quadrigae in stadio currebant, quibus musca insidebat. Maximo autem pulvere, tum equorum pedum pulsu, tum rotarum volutatione, exorto, dicebat musca, “Quam magnam vim pulveris excitavi!”