679. Apes, Fur, et Mellarius Cum forte abesset apium dominus, ingressus apiarium fur exsecuit favos et alvearia compilavit. Reversus mellarius, alvearibus inanibus repertis, ad illa constitit, dolens damno suo et quaerens secum quid ageret. Interea redeunt apiculae de pastu et in illum infestae involant, pungentesque aculeis suis pessime accipiunt hominem qui, iratus, “Sceleratae,” inquit, “animantes! Furem dimisistis intactum; me vero curatorem vestrum affligitis.”