678. Apes, Mel, et Vir Quidam, conspecto alveo intra quem apes acquiescerent, accessit et aperit illud, avidus mellis; tum in ipsum apes, facto impetu, involant et, quaecumque partes in corpore patebant, eas configunt aculeis suis. Hic vero, pessime acceptus, vix fuga se eripuit et periculum evasit. Quem conspicatus alius, quod esset ore tumido et ulcerato, causam mali sciscitatur. Hic vero, quid sibi accidisset, narrat. Tum ille, “At tu,” inquit, “posthac apes prius repellito et abigito, ita denique mel tuto carpere et frui illo secure poteris.”