677. Apes et Pastor Apes in cava quercu mel faciebant. Pastor vero in eas, operi intentas, forte incidit. Idque sedulo agebat ut favos auferret. Quod cum sensissent apes, furore percitae hinc et illinc circumvolant, suisque hostem abigunt aculeis. Ille tamen victus, “Valete,” inquit, “O feroculae, aeternum valete! Non adeo mel desidero, ut a vobis illud accipiam.”