676. Apes Duae Involantes Agricola forte apes duas offenderat et excitarat, ut animose se vindicare quaererent. Una, praenuntiis bombis comminans, adversus hostiles genas involat. Is autem, monitus, “Huc modo accede, ferocula,” inquit, “cum tuis minaciis, accede; faciam tam grave hercle sentias ut posthac sensura sis nullum aliud malum.” Iamque ictum parat, at altera interim, silens, furtim approprinquat et in cutem inimicam fortiter sese mittens impetu necopino, dirae ultionis memorem notam imprimit. Ira eo nocentior est, quo est occultior.