675. Apes et Agricola Agricola, ictus ab ape, admirabatur ut ex eodem ore succus tam suavis et stimulus tanti doloris exiret. Respondit apes, “Quo beneficentior sum, eo maiori odio prosequor mihi inferentes iniuriam.” Fabula indicat quo magis homines benefici sunt, eo minus iniurias tolerare.