674. Apicula et Fuci Otiosi Animadvertens apicula fucos otiosos in copia non minore vitam degere quam laboriosissimum genus apicularum, eos imitari et non magis opus facere velle decrevit. Sed, cum quasi pensum cotidianum ab illa exigeretur, desertis suis, ad fucos transiit, interque illorum furta suppetente etiam ubique pabulo, aestatem satis, ut rebatur, commode transegit. Sub hiemis autem frigora, fuci in suas lamulas disperguntur et se quasi sepeliunt intra cavernas. Apicula igitur revolabat ad genus suum et alvearia repetebat; verum, omnibus foraminibus et ostiolis alveorum obturatis, celeriter gelu hiemis et imbribus oppressa interiit.