673. Apes, Fuci, et Vespa Apes in alta quercu favos fecerant, quos fuci inertes dicebant esse suos. Lis ad forum deducta est, vespa iudice, quae, cum genus utrumque nosset pulcherrime, legem hanc proposuit duabus partibus: “Non inconveniens est corpus, et par est color, ut plane res in dubium merito venerit. Sed, ne religio mea peccet imprudens, alvos accipite et ceris opus infundite ut, ex sapore mellis et forma favi, auctor appareat horum de quibus nunc agitur.” Fuci recusant; apibus conditio placet. Tunc illa talem sententiam rettulit: “Apertum est quis non possit et quis fecerit. Quapropter apibus fructum suum restituo.”