672. Apes et Musca Apes et musca contendebant quae earum esset potentior, et dixit musca, “Cum tu et tui similes multo labore et ingenio mel ex floribus collegeritis et in cellulis vestris, quas item mirifice construitis, toto anno collocaveritis, homo in momento unius diei totum laborem vestrum sibi usurpat et, quod gravius est, vos ipsas interficit, et ego et mei similes postea de labore vestro comedimus. Et videtis quod ego, si mihi placet, iuxta regem sedeo vel, si magis voluero, super caput ipsius sublimis exsisto. Sed vos, si veneritis in conspectum regis vel ei appropinquare volueritis, continuo repellemini.” Tunc apes respondit, “Gloriam tuam, quia vana est, audire non possum. Sed hoc te volo scire: quanto te in altiori loco videro, tanto te viliorem habeo.”