671. Apes et Vipera Pratum ferax herbis innumeris opertum erat, sed sicut herbas salubres multas et passim offerebat, coloribus et odoribus suavissimis praeditas, etiam aliquot noxias alebat, contagione sua praeditas et veneno pestifero. Huc vipera adrepsit, et apes pariter advolavit, at fuit utriusque studium longe dispar. Haec enim, generandi mellis cupida qui gratissimus et simul optimus fuerit, florem hunc petit; huic diligente pertinacia insidet; huius liquores exquisitos exprimit. At vipera, ut virus suum augeat, ad cicutae herbam malam tendit; hac se ingurgitat, succosque tristes corpore atro combibit. Ex omnibus libris boni bona, mali mala deligere solent, quae sibi propria faciant.