670. Apes et Iuppiter Quod suos labores ab hominibus compilari apicula aegre ferret, elegantissime constructos favos Iovi obtulit et ab illo petiit letiferam ut aculeo suo vim adderet. Iuppiter, immanitate bestiolae offensus, “Immo potius vitalem vim tribuam,” inquit, “ut una cum illo tibi vita relinquenda sit.”