668. Papilio et Vespa Papilio vespam prope volantem viderat. “O sortem iniquam,” ait; “dum vivebant corpora, quorum ex reliquiis animam nos accepimus, ego eloquens in pace, fortis proeliis, arte omni princeps inter aequales fui; en cuncta levitas putris et cinis volito. Tu, qui mulus clitellarius fuisti, aculeo infixo laedis quemcumque visum est.” At vespa dignam memoria vocem edidit: “Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, vide.”