666. Bombyx et Puer Musarum alumnus iunior, nugax, levis, et osor librorum, cubiculum, quo magister suus ipsum sedulo detinebat, peius carcere atro horrere solitus est, et bombycem alebat ut taedium falleret et luctum fugaret. Hunc videns sese involvere filis subtilibus, quae ipse neverat, “O stulta bestia,” ait, “quae istis laboribus perfungeris ut tibi carcerem struas!” At ille retulit, “Ni opus tale fecero, eruca repere cogar, nec umquam mihi continget ut in alitem venustum muter.” Pueri monentur ut laboribus doctis se exerceant, ni per humum repere velint.