665. Erucae Duae Erucae duae in caule eodem creverant et societatem sororiam iniverant. At una, cum pennas repente sibi advenisse cerneret, statim cupiens se papilionum gregi immiscere, sursum enititur. Per auras fertur. Veterem amicam negligit et, huius et erucarum omnium immemor, pernegat se umquam de gente ista fuisse. Homines repente ex humili loco emersi tolerari possint, ni genus suum spernant.