664. Eruca et Vipera Dum sol olim aestivus ardet, eruca viperae dixit, “Me oppido miseret tui quae, tanta cum sis, per tesqua, silices, et tot vias inaequales humi repere cogeris. Sed Natura mihi dedit pedes innumeros, qui hoc meum corpusculum sustinerent.” “Tibi tamen,” inquit vipera, “nihil invideo. Namque, pedes quamquam non habeo, multo celerius te pervenire possum quo volo.”