662. Aranea et Hirundo Aranea in hirundinem excandescens quae muscas qui suus est cibus capiebat, retia in foribus per quas volitare solebat ut hirundinem caperet suspenderat. Hirundo vero, advolans, retia cum textrice per aera portabat. Tunc aranea, in aere pendens et se iamiam perituram intellegens, “Quam iuste haec patior,” dicebat, “quae, minima volatilia magno labore vix capiens, credidi tam magnas aves posse comprehendere.”