661. Scorpio et Iuvenis Iuvenis quidam in locis remotis et desertis capiebat cicadas. Quas inter videns scorpionem, eum quoque cicadam esse credens, extento bracchio cupiebat humo tollere. Scorpio autem, aculeo suo ad pungendum exserto, ita illum est allocutus, “Si me ausus fuisses tangere, effecissem, ut quas cicadas cepisses, dimitteres.”