660. Cicadae et Passerculi Arbor erat in rustici agro, fructum non ferens, sed passerculis solum et cicadis refugium praebebat. Rusticus itaque ut infructiferam caedere voluit; quapropter sumpta securi ictum intulit. Tum cicadae et passerculi, refugium ne excideret suum orabant et “Abstine, quaeso,” aiebant, “ut in hac arbore canere et te, rustice, delectare possimus.” At ille nihil curans, secundum ac tertium intulit vulnus. Ut vero arborem cavavit, apum examen una cum melle reperit. Quo gustato, securim abiecit arboremque ut sacram coluit et curavit.